CERAE

CERAE
CERAE
apud Papinium Statium, l. 3. Sylv. 1. v. 95.
Aeraque tot scriptô viventes lumine ceras
Fixisti? ----- -----
dicuntur colorum omne genus; unde soripto lumine ceras, exponit Barthius, luce colorum. Scribere enim hîc pingere est: et Equo Maximo haec pariter coniunxit idem, v. 100.
------ Apellaeae cuperent te scribere cerae, etc.
Alias cerâ pingendi peculiare artificium fuit, indigitatum Plinio d. l. Varios in colores pigmentis traditur, ad reddendas similitudines - parietumque etiam et armorum tutelam. De culus inventore idem, l. 35. c. 11. Ceris pingere ac picturam inurere, quis primus excogitaverit, non constat. Quidam Aristidis inventum putant, postea consummatum a Praxitele. Sed aliquanto vetustiores encausticae picturae exstitêre, ut Polygnoti et Nicanoris et Arcesilai Pariorum. Lysippus quoque Aeginae picturae suae inscripsit ενέκαυςεν-Pausias Sicyonius primus in hoc genere nobilis-Pinxit penicillô parietes Thespiis-Idem et lacunaria pingere primus instituit, nec cameras ante eum taliter adornari mos fuit. Sed hac de re plura dicemus infra, ubi de Encaustice.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • CERA — alter Apum labor, quem ex floribus, sicut ex rore mel, illas conficere, tradit Aristoteles Histor. l. 5. c. 22. Vide quoque Senecam, Ep. 85. Corn. Celsum apud Philargyrum, Alios. Eam colligendi modum hunc refert Plin. Histor. l. 21. c. 14. Cera… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LYCHNUS — apud Mart. l. 4. Epigr. 90. cuius Epigraphe de rusticatione. v. 8. Dum parvus lychnus modicum consumat olivi, ex Graeco λύχνος, lucerna est. Alias Luctat. Placid. Grammaticus, ad Stat. Theb. l. 1. v. 520. Ast alii tenebras et opacam vincere… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BDELLIUM — Graece Βδέλλιον, diminutiv. a Βδέλλα, quomodo aliquot locis Auctori Pertpli vocatur; Bedella, Marcello Empirico, crocon atque bedellam: apud Plantum in antiquis libris Bedellium, Salmasio est ex Hebraeo Bedolach, quae vox occurrit Numer. c. 11. v …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BULLA Graeco-barbar — Βούλλη et Βουλλίον, a bullae seu monilis similitudine, inter insignia erat Nobilitatis puerilis, ut et praetexta, inaures, aliaque. Et quidem, ex Plinio l. 33. c. 1. constat, a Prisco Tarquinio omnium primo, filium, cum in praetextae annis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ENCAUSTICE — Graece Ε᾿γκαυςτικὴ, Lat. Ars cerâ pingendi, celebris olim. Nam ceram in hoc picturae genere tabulae inducebant, non quidem liquefactam, sed cuiusmodi esset: inducebant autem eam discolorem, prout exigeret id, quod in tabula vellent pingere. Ceris …   Hofmann J. Lexicon universale

  • INCERAMENTA — Navium, memorantur LIv. l. 28. c. 45. Hetruriae primum populi pro suis quisque facultatibus Consulem adiuturos polliciti volaterrani inceramenta navium et frumentum etc. Nempe cerâ piceque oblini naves olim solitae. Unde Iul. Pollux, inter τὰ τῶ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LIBER — I. LIBER Deus vini, qui et Bacchus, et Dionysius dicitur. Multos autem fuisse Liberos ostendit Diod. Sic. quorum longe celeberrimus est, qui semele et Iove genitus fertur, quem tertium fuisse autumant, et Thebis Boeotiis natum, qui Liber… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LINUM — I. LINUM ex Graeco λίνον est, Arachnes in ventum, Plin. l. 7. c. 56. Idem Prooem. l. 19. Seritur, ac dici neque inter fruges neque inter hortensia potest linum. Sed in qua non occurret vitae parte, quodve miraculum maius, herbam esse, quae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOVI — apud Romanos, dicti sunt, qui suas tantum Imagines haberent, h. e. quorum Maiores nullos Magistratus Curules, ipsi autem gefsissent: Adeoque Nobilibus, quibus veteres undique cerae atria exornârunt, ut loquitur Iuvenalis Sat. 8. v. 19. inferiores …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PAUSIAS — pictor Sicyonius, Bryetis filius, Pamphili Macedonis discipulus; qui Glyceram corollarum textricem adamavit, eamque depinxit humi sedentem, et coronas ex floribus plectentem, quod opus ex argumento, Stephanoplocon appellavit; Eius tabulam… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”